monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 1
Misisti mihi volumen ἀνώνυμον ἀδέοσποτον et nescio, utrum tu de titulo nomen subtraxeris, an ille qui scripsit, ut periculum fugeret disputandi, auctorem noluerit confiteri. Quod cum legissem, intellexi famosissimam quaestionem super Pontifice Melchisedec illuc plurimis argumentis esse perductam, ut docere conatus sit, eum qui benedixerit tanto Patriarchae, divinioris fuisse naturae, nec de hominibus aestimandum. Et ad extremum ausus est dicere Spiritum Sanctum occurrisse Abrahae, et ipsum esse qui sub hominis figura visus sit. Quomodo autem Spiritus Sanctus, panem vinumque protulerit, et decimas praedae, quas Abraham victis quatuor regibus reportarat, acceperit, omnino tangere noluit: petisque ut quid mihi, vel de Scriptore, ve de quaestione videatur, respondeam. Fateor volui dissimulare sententiam, nec me periculoso et φιλεγκλήμονι miscere tractatui, in quo quodcumque dixissem, reprehensores habiturus forem. Sed rursum cum Epistulam legerem, et invenissem in extrema pagella, miris me obtestationibus adiuratum, ne spernerem precatorem: revolvi Veterum libros, ut viderem quid singuli dicerent, et tibi quasi de multorum consilio, responderem.